- AELIUS Mantia
- AELIUS MantiaFormianus, libertini fil. ultimae senectutis, L. Libonem apud Censores accusabat: in quo certamine cum Pompeius M. humilitatem ei, aetatemque exprobrans, ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, Non mentiris (inquit) Pompei, venio enim ab inferis L. Libonem accusaturus; sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Aenobarbum flentem, quod summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso iuventuis flore, tuô iussus esset occisus: vidi pari claritate conspicuum Brutum, ferrô laceratum, querentem id sibi prius perfidiâ, deinde etiam crudelitate tuâ accidisse: Vidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae, bonorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu catenis, quas tu ei iniuci iusleras, vinctum, obtestantem te, adversus omne fas et nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum: vidi eôdem habitu et quiritatu praetorium virum Perpennam, saevitiam tuam exsecrantem: omnesque eos unâ voce indigantes, quod indemnati sub te adolescentulo catinfice occidissent. Val. Max. l. 6. c. 2. Alii Helvius legunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.